Hľadaný výraz: psalms 8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David. 2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. 3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, 5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? 6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: 8 oves et boves universas, insuper et pecora campi, 9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. 10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

1

mail   print   facebook   twitter